Simius Tyrannus.   

U

tilius homini nil est quam recte loqui."
Probanda cunctis est quidem sententia;
sed ad perniciem solet agi sinceritas,
[ubi ueritate plus ualet mendacium.]
Duo homines, unus fallax et alter uerax, iter simul
agebant. Et cum ambularent, uenerunt in prouinciam
simiarum. Quos ut uidit una ex multitudine simiarum,
ipse qui prior esse uidebatur, iussit eos teneri, ut
interrogaret quid de illo homines dicerent. Iussitque
omnes sibi similes adstare ante se ordine longo, dextra
laeuaque, et sibi sedile parari; sicut uiderat
imperatorem aliquando, taliter sibi adstare fecit.
Iubentur homines adduci in medio. Ait maior: "Quis sum
ego?" Fallax dixit: "Tu es imperator." Iterum
interrogat: "Et isti quos uides ante me
stare?"Respondit: "Hi sunt comites tui, primicerii,
campidoctores, militares officii." Et quia mendacio
laudatus est cum turba sua, iubet illum munerari, et
quia adulatus est, omnes illos fefellit. Verax autem
apud se cogitabar: "Si iste mendax, qui omnia mentitur,
sic accepit, si uerum dixero, magis munerabor." Tunc
ait maior simia: "Dic et tu, quis sum ego, et hi quos
ante me uides?" At ille, qui semper ueritatem amabat et
loqui consueuerat, respondit: "Tu es uere simia, et
omnes hi similes tui simiae semper sunt." Iubentur
continuo lacerari dentibus et unguibus, eo quod uerum
dixisset.
Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant,
honestatem et ueritatem lacerant.

Livre I  - Livre II - Livre III - Livre IV - Livre V





N'hésitez-pas à laisser des commentaires, de donner votre avis sur la fable ou l'article ; si vous le souhaitez répondez à ceux qui demandent des renseignements...
Dans vos réponses soyez polis et affables. Ici vous êtes chez vous, ce site est fait pour vous, participez, réagissez, enfin faites comme chez vous. Merci.

blog comments powered by