Sagittarius et Leo.  

H

omo quidam ivit in montem venaturus, sagittandi peritus artis. Tune animalium fuga cunctorum exstitit cursusque plenus formidine.
Ast hominem leo provocavit , ut audax secum dimicaret. « Restita » , inquit; ne properes. Cui homo : « Nec speres « tu victoriam. Sed primum nuntio meo occurrens obvio, cognosces quid sit faciendum tibi ». Dein arcu emittit sagit-tam, parvo distans intervallo. Et latuit ferrum mollibus leonis in visceribus conditum; qui perculsus metu conjecit se fuga in déserta saltuum.
Ab ipso vulpes non procul stabat.
Quae quum bono esse animo manereque in loco juberet, «Non me decipies », ait, nec strues insidias mihi. Quando- quidem enim terribilem adeo mittit nuntium, quo sit ipse modo acerbus jam intelligo. »
Quod oporteat ex prolatis in médium cognoscere quae sit cuique animi affectio; et quod sapientia














BABRII FABVLAE lAMBICAE CXXIII - FR. BOISSONADE - MDCCCXLIV -




N'hésitez-pas à laisser des commentaires, de donner votre avis sur la fable ou l'article ; si vous le souhaitez répondez à ceux qui demandent des renseignements...
Dans vos réponses soyez polis et affables. Ici vous êtes chez vous, ce site est fait pour vous, participez, réagissez, enfin faites comme chez vous. Merci.

blog comments powered by