Piscator et Pisciculus.  

P

iscator maris passim litus radens, ac tenui calamo dulcem sustentans vitam, parvum quondam piscem seta cepit equina, eorum qui sunt in sartaginem idonei.
Piscis autem illum sic precabatur palpitans : « Quid inde lucri tibi ? aut quanti me vendes? Statura enim mihi nondum est perfecta, quippe quem nuper ad hancce rupem phycis genuit mater. Nunc igitur me sinas abire, neque occidas in- cassum. Ast, quum, marina fartus alga, factus ero grandi or, beatisque jam cœnis idoneus, tune hue veniens serius me capies ».
Talia mussitans rogabat saliensque. Sed non erat senecio-nem blanditiis decepturus, qui, acuto illum junco trajiciens, sic est fatus : « Qui parva quidem, at certa, non servavit, stolidus est, incerta si venetur ».















BABRII FABVLAE lAMBICAE CXXIII - FR. BOISSONADE - MDCCCXLIV -




N'hésitez-pas à laisser des commentaires, de donner votre avis sur la fable ou l'article ; si vous le souhaitez répondez à ceux qui demandent des renseignements...
Dans vos réponses soyez polis et affables. Ici vous êtes chez vous, ce site est fait pour vous, participez, réagissez, enfin faites comme chez vous. Merci.

blog comments powered by