Feles et Gallus Gallinaceus.  

F

eles domesticis insidiatus avibus, sacco similis e clavis dependebat. Quem qui viderat prudens pandirostrus gallinaceus, talia jecit acuta voce dicteria : « Saccos novi qui sint, quum jam multos viderim ; at nullus habuit felis vivi dentes ».
In illos quos experimentum malos esse convicit, adeo ut illorum fallaciis nemo amplius decipiatur.
nam decutiet. Boreas flat prior qualis ex Thracia, vi scilicet ratus se posse lacernatum devestire hominem.
Ast ille villosum tegmentum de digitis non amisit; sed, algore rigens, et cunctos manibus limbos circumstringens , sedebat, rupis prominentiae dorsum acclinans.
Tune Sol, jucundam e nubibus faciem exserens , primum frigore illuni levavit boreali, dein teporem admovit majorem ; ac subitus agricolam ussit calor. Ipse autem, rejecta sisurna, stetit nudus.
Sic fuit in contentione devictus Boreas.
Hoc dicit fabula : « Mansuetudinem cole, puer. Quod agis persuasione potius quam vi perficies.
Monet fabula non oportere rixosum esse, sed mansuetudine ac suasione quae sunt agenda peragere.












BABRII FABVLAE lAMBICAE CXXIII - FR. BOISSONADE - MDCCCXLIV -




N'hésitez-pas à laisser des commentaires, de donner votre avis sur la fable ou l'article ; si vous le souhaitez répondez à ceux qui demandent des renseignements...
Dans vos réponses soyez polis et affables. Ici vous êtes chez vous, ce site est fait pour vous, participez, réagissez, enfin faites comme chez vous. Merci.

blog comments powered by