Atheniensis et Thebanus.  

C

ivis Atheniensis cum Thebano cive viam carpebat cormmuniter, et, ut fit, confabulabatur ; sermoque quum flueret, ad Heroas usque delapsus est : prolixum quidem cetero argumentum, nec necessarium.
Tandem Thebanus natum Alcmena homin uni maximum, et nunc Deorum quoque esse praedicabat. Qui autem Athenis oriundus multo praestantiorem Theseum fuisse reponebat, quum sortem vere divinam esset sortitus, servilem Hercules.
Et ita loquutus vincebat, disertus enim fuit rhetor. Alter vero, non aequa, quippe Bœotus, oratoriae concertationis arte pollens, rudi musa dixit : « Desine. Vincis. Igitur nobis Theseus irascatur, Atheniensibus Hercules ».
Quod non oporteat optimates viros ad iram in subditos irritare. Adversus disputationes vanas et contentiones.
















BABRII FABVLAE lAMBICAE CXXIII - FR. BOISSONADE - MDCCCXLIV -




N'hésitez-pas à laisser des commentaires, de donner votre avis sur la fable ou l'article ; si vous le souhaitez répondez à ceux qui demandent des renseignements...
Dans vos réponses soyez polis et affables. Ici vous êtes chez vous, ce site est fait pour vous, participez, réagissez, enfin faites comme chez vous. Merci.

blog comments powered by