Agricola qui Bidentem Amiserat.  

A

gricola fodiens vineam, quum bidentem amisisset, quaerebat num quis prsesentium furatus euni esset rusticorum. Negabat quisque.
Tum incertus homo quid faceret, in urbem deduxit omnes, jusjurandum delaturus.
Deorum enim eos opinantur vulgo qui sunt ingenio tardio-res ruri habitare; qui autem mûris in tus degunt, veros esse deos et cuncta inspicere.
Quum vero, ingressi portam, ad fontem pedes lavarent, manticis dcpositis, preeco proclamabat mille se drachmas nu-meraturum, furtorum praemium indicandorum quœ ex dei atde fuerant ablata.
His auditis agricola «Quam vanum» ait « iter feci! fures enim alios quo deus deprendet modo, qui sui spoliatores templi non cognoscit, quaeritque mercede oblata illos num quis noverit mortalium ? »
Quod oporteat promissis non credere, quorum non videris. data pignora.















BABRII FABVLAE lAMBICAE CXXIII - FR. BOISSONADE - MDCCCXLIV -




N'hésitez-pas à laisser des commentaires, de donner votre avis sur la fable ou l'article ; si vous le souhaitez répondez à ceux qui demandent des renseignements...
Dans vos réponses soyez polis et affables. Ici vous êtes chez vous, ce site est fait pour vous, participez, réagissez, enfin faites comme chez vous. Merci.

blog comments powered by